banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Vicende di storia greca e romana
Pagina 131 Numero V7

Solon, unus ex nobili numero sapientium, Atheniensium leges scripsit, Tarquinio Prisco Romae regnante. Servio autem Tullio regnante, Pisistratus Athenis tyrannus fuit, postquam Solon in exsilium voluntarium iverat. Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquinii filio regnum obtinente. Illis temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius. Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam Persae ab Atheniensibus victi sunt, pugna illa inclita Marathonia, Miltiade duce. Post eam victoriam Miltiades tamen damnatus a populo Atheniensi, in vinculis publicis de vita decessit. Post paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus, Themistocle duce, navali proelio apud Salaminam victus fugatusque est. Atque inde anno fere quarto, Menenio Agrippa M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veiente, apud fluvium Cremeram, Fabii multique patricii cum familiaribus suis, ab hostibus circumventi, vitam amiserunt.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52886
[emi53rm] - [2022-11-14 07:19:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!