banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Verre e la nave dei pirati
Pagina 544 Numero 5

 Cum navis quaedam, piratarum praeda referta, plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste, a classe nostra ad Megaridem, qui locus non longe a Syracusis est, capta esset, ubi hoc Verri nuntiatum est, statim custodes misit complures, ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur. Appellitur navis Syracusas. Iste, quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae, aetatis artificiique habebant, abducit omnes, nonnullos scribis cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exinanienda nave consumitur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36744
[emi53rm] - [2021-10-23 05:58:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!