banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Uomini politici e grandi oratori
Pagina 240 Numero V10

Apud Graecos septem fuisse uno tempore dicuntur, qui sapientes et haberentur et vocarentur (traduci con l'indicativo). Hos omnes praeter Milesium Thalem civitatibus suis praeesse traditum est. Quis doctior illis temporibus fuit illis? Cuius eloquentia instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur ut nunc habemus. Ille quidem litteris doctrinaque floruit, sed civibus suis non visus est patriae prodesse. Quis clarior quam Pericles fuit? De cuius vi dicendi haec accepimus. Quamvis contra voluntatem Atheniensium pro salute patriae severius loquebatur, tamen id ipsum quod contra populares dicebat, populare et iucundum omnibus videbatur. Cuius in labris veteres comici leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse ut in mentibus audientium quasi aculeos reliquisse videretur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52965
[emi53rm] - [2023-03-09 05:25:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!