banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una visita al Palatino e al Campidoglio
Pagina 22 Numero 39

 Cum Philippus, Graecus puer amicus Marci, Athenis Romam cum patre pervenit, a Marci patre begnine acceptus est. Quia ii antiqua Romae monumenta visere volebant, Marcus Philippum eiusque patrem mane (avv.) in Palatinum collem ducere maluit, tempore postmeridiano autem in Capitolium. In Palatino colle Marcus amico aedificia Palatii digito ostendens («mostrando»): «Hic («Qui») Augustus - inquit - habitavit, hic Tiberius, qui («che», «il quale») Augusto in imperio successit; Romulus quoque hic (avv.) olim sedem suam posuit. Palatinus collis, ubi antea (avv.) silvarum ferae errabant, nunc domicilium imperii est». In Capitolio Marcus amico monstrare voluit templum Iovis, quod («che», «il quale») a Tarquinio Prisco aedificatum est, cum Etrusci Romanis imperitabant. Templum olim incendio deflagravit, sed a populo Romano non solum renovatum est, sed etiam splendidius refectum est. Olim enim ligneum erat, nunc marmoreum surgit et in templo aureum Iovis simulacrum est. Cum Iove in templo habitant Minerva, eius cara filia, et Iuno, eius uxor. Terminus quoque, antiquus Romanorum deus, in templo domicilium habet. Cum enim Iuppiter novam sedem occupavit, pristini Capitolii dei de colle expulsi sunt, Terminus solus restitit et locum in templo servavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47123
[darkshines] - [2021-09-22 09:37:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!