banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una triste vicenda
Pagina 187

Quaedam Dinaea filios habuit Aurium, Numerium et Cneum et filiam Magiam, nuptam cuidam Oppianico. Orto bello Italico, Aurius adulescentulus captus est apud Asculum; reliqui filii Dinaeae et filia intra paucos annos mortui sunt. Interim Dinaea, cognito filium Aurium vivere et in agro Gallico esse in servitute, cum amissis ceteris liberis, unius filii recuperandi spem haberet, propinquos convocavit et ab iis flens petivit ut adulescentem investigarent et sibi eum filium superstitem restituerent. His rebus peractis, oppressa morbo est. Itaque testamentum fecit eiusmodi ut (=che) filio maiorem partem honorum legaret, reliqua parte Oppianico concessa. Qui Oppianicus, vir singulari audacia, cum Aurium invenisset, ignaris ceteris propinquis, eum interficiendum curavit. Cognito scelere animi non solum propinquorum, verum etiam omnium civium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11065

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!