banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una strana profezia
Pagina 81

Narrant Adrastum, Argivorum regem, filias duas habuisse.
Cum oraculum de earum nuptiis interrogavisset, rex cognovit alteram filiam apro et alteram filiam leoni se in matrimonium daturum esse.
Adrastus obstupescit et putavit oraculum fide dignum non esse. Paulo post Tydeus, a patre Oeneo in exilium pulsus quod fratrem suum in venatione occiderat, pelle aprinea tectus, ad Adrasti regiam venit; simul etiam Polynices, Aedipodis filius, cum ab Eteocle fratre e regno pulsus esset, pelle leonina obrutus ad regem pervenit.
Cum satellites nuntiavissent duos iuvenes inusitatis vestibus venisse, rex iussit illos ad se perduci.
Ut Adrastus eos vidit, unum aprinea pelle obrutum, alterum leonina, intellexit quod sibi ab oraculo responsum erat; itaque alteram filiam Polynici, alteram Tydeo in coniugium dedit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52584
[darkshines] - [2022-09-23 11:20:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!