banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una situazione critica tra gli Edui
Pagina 390 Numero 49

 Caesar Avarici complures dies mansit et ibi summam copiam frumenti et reliqui commeatus collegit ut exercitum ex labore atque inopia reficeret. Postea cum hiems prope solvebatur et Caesar ipso anni tempore ad bellum vocabatur, legati ad eum principes Aeduorum veniunt oraturi ut maxime necessario tempore civitati subveniat: nam dicebant rem in periculo summo esse. Aeduorum principes explicabant morem apud Aeduos esse ut singuli magistratus crearentur atque regiam potestatem annum obtinerent, nunc autem duo gerere magistratum et utrumque eorum dicere se legibus creatum esse. Aeduorum principes dicebant horum esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem adulescentem, alterum Cotum, hominem summae potentiae et magnae cognationis, civitatem esse omnem in armis; divisum esse senatum, divisum populum. Aeduorum principes oraverunt ut Caesar caveret ne pars cum parte civitatis confligeret et exclamaverunt positum esse in eius diligentia atque auctoritate ne id accideret.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48944
[darkshines] - [2022-05-18 10:49:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!