In libris veterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio huiuscemodi fuit. Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus comparaverat, iactabat se habere exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et «Putasne» - inquit -«satis esse Romanis haec omnia?». Tum Poenus eludens ignaviam imbelliamque militum eius pretiose armatorum: «Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt». Iure dici potest illum tam lepide et tam acerbe repondisse: rex de numero exercitus sui quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.