banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Una proposta di legge per l'accesso al consolato
Pagina 544 Numero 12

 Num vos plebeium consulem fastidietis, cum maiores nostri ne advenas quidem reges fastidiverint neque regibus exactis urbs peregrinis clausa fuerit? Claudiam enim gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. Peregrinusne patricius consul creari potest, civi Romano autem, si ("se") sit plebeius, spes consulatus praecisa erit? Utrum tandem credimus virum fortem ac strenuum, pace belloque bonum, non ex plebe esse posse, an ad rei publicae administrationem accedere eum permittemus? Nemo ("Nessuno", nom.) enim post reges exactos de plebe consul fuit. Nullane res nova institui debet? Pontifices, augures Romulo regnante nulli erant: ab Numa Pompilio creati sunt. Item consules et dictator nunquam fuerant: regibus exactis creati sunt. Item tribuni plebis, aediles, quaestores numquam fuerant: postea institutum est ut essent.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53700
[darkshines] - [2023-01-24 20:13:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!