banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Una perdita a metà
Pagina 100 Numero 19

 Demetra, Saturni et Rheae filia, agrorum patrona erat. Dea in Siciliae pago apud Aetnam cum filia Proserpina, venusta puella, laeta habitabat. Saepe Proserpina magna laetitia in campis errabat cum ancillis et apud rivos pulchras rosas et amoenos hyacinthos colligebat ac in magnis cistis deponebat. Olim Pluto ("Plutone", nom.), Inferorum dominus, puellam videt et nuptias cupit. Clam (avv.) puella violentia abducebatur atque cum viro in Inferis ut ("come") regina, sed captiva, vivere cogebatur. Diu Demetra filiae adversam fortunam nescit et maesto animo flet. Agriculturam dea neglegebat quia ("perché") filiam quaerebat et fesso animo campos et agros peragrabat. Denique (avv.) miserae deae copiosae lacrimae animum Olympi domini movent. Itaque deliberat deus aequa sententia: per dimidium annum ("per metà anno") Proserpina in terris cum Demetra vivit, per dimidium in Tartaro tenebricoso cum viro.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53522
[darkshines] - [2023-01-24 13:26:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!