banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una morte "teatrale"
Pagina 410 Numero 122

 Quia Castor, Mithridatis praefectus, arcem occupaverat et quattuor ("quattro") Mithridatis filios ad praesidia Romana transmiserat, rex accensus ira in scelera exarsit. Nam complures tunc amicos suos et Exipodram filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio trucidavisset; Pharnaces alius filius eius, exemplo fratrum territus, exercitum contra se missum sibi conciliavit et mox adversus patrem duxit. Mithridates diu ex alto muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, iam moriturus exclamavit: «Quoniam Pharnaces me mori iubet, vos, si estis, di patrii, oro ut quandocumque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat». Statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suas venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus ("per ultimo") hausisset nec tamen propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios sucos saepe obstruxerat, veneno conficeretur frustraque spatiaretur ut venenum citius ("più rapidamente") per venas discurreret, tandem Gallum militem, qui in regiam irruperat, invitavit et, mortem maturaturus, ei iugulum praebuit. Hunc exitum vitae Mithridates habuit.
Orosio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50214
[darkshines] - [2021-11-22 13:34:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!