banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una moglie impossibile
Pagina 570 Numero 7

 Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuit et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Alcibiades demiratus has eius intemperies in maritum interrogavit Socratem cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. «Quoniam», inquit Socrates, «cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius tolerem». Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: «Vitium», inquit, «uxoris aut tollendum aut tolerandum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui tolerat, sese meliorem facit». Haec verba Varronis «tollere» et «tolerare» lepide quidem composita sunt, sed «tollere» apparet dictum pro «corrigere».
Gellio

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!