banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Una magra consolazione
Pagina 85 Numero V1

Homines duo, capitali odio inter se flagrantes, eadem nave vecti navigabant, alter in puppi sedens, alter in prora. Iam navis perventura erat in portum, cum improviso horrida tempestas surgit omnesque mortem sibi imminentem sentiunt. Alii, iam vitam amissuri, deos invocant, alii misere flent, alii, communi terrore compulsi, alios complexu tenent. Terror omnia vincit, at non odium duorum inimicorum. Nam qui in puppi sedebat surgit gubernatoremque interrogat: «Dic mihi: utra pars navis prior undis submergetur? Puppim an proram?». Ait ille: «Proram sine dubio». Quae verba cum audivisset, sereno vultu ac prope laetus: «Bene est - inquit ; nam mihi mors laevis erit si inimicum meum in undis animam efflantem antea aspexero».
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52853
[emi53rm] - [2022-11-06 07:48:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!