✔ Ante lectuli pedes iacebat arcus et pharetra et sagittae, Amoris propitia tela. Quae dum insatiabili animo Psyche curiosa rimatur atque pertrectat, depromit de pharetra sagittam et extrema acie digitum pupugit, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae. Sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans, Amorem dormientem osculabatur. Sed lucerna illa, sive perfidia pessima, sive invidia noxia, sive quod tale corpus contingere et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super umerum dexterum dei. Hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium! Ipsum deum totius ignis aduris, cum te scilicet amator aliquis primus invenerit, ut diutius, etiam nocte, amore frueretur. Sic, inustus, exiluit deus: propter proditam fidem protinus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit.