banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una descrizione di Otone
Pagina 141 Numero 13

 Otho imperator IV Kal. Mai. natus est Camillo Arruntio Domitio Ahenobarbo consulibus. A prima adulescentia prodigus ac procax fuit, adeo ut saepe obiurgaretur a patre. Noctibus vagari solitus erat atque, si quem invalidum vel potulentum inveniebat, eum corripiebat et distento sago impositum in sublime iactabat. Post patris mortem diligere simulavit libertinam aulicam gratiosam («influente presso la corte»), quamvis («benché») anum ac paene decrepitam: per hanc insinuatus («entrato nelle grazie di» + dat.) Neroni, facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum. Ac tantum potentia valuit, ut consularem virum damnatum repetundis («corruzione»), ingens praemium pactus, ante pecuniae restitutionem non dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51958
[emi53rm] - [2022-06-17 05:24:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!