Una dea 'non affidabile'
Pagina 90 Numero 5
|
|
✔ Fortuna Romae et Athenis dea putatur et colitur. Nam Fortuna incolis, matronis, nautis et poetis grata domina est. In advenarum terris nautae arcas gemmis et margaritis plenas ("piene di" + abl.) invenire optant aut sub terra ollas cum divitiis. Etiam matronae cum filiabus hostias ac floreas coronas deae Fortunae saepe vovent: matronae stolas ornatas et armillas petunt, filiae autem gemmas et splendidas nuptias exoptant. Sed Fortuna dea caeca est: saepe inopiam et curas et aerumnas mittit. Ergo Fortunae inconstantiam timere debemus. A dea non vera laetitia praebetur: non alea enim, nec divitiae, nec drachmum copia, sed concordia atque iustitia et temperantia vitam beatam reddunt.
Oggi hai visualizzato 7.2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7.8 brani.
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!