banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una bugia ingegnosa
Pagina 211 Numero 82

 Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuit ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior et quaerit compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit utrum videretur utilius reipublicae esse ut unus (vir) duas uxores haberet an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur (et currit) ad ceteras matronas. Pervenit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant ut potius una duobus nupta fieret, quam ut uni duae. Senatores ingredientes in curiam quae illa mulierum intemperies (= «folla confusa») esset et quid sibi istae mulieres vellent mirabantur. Puer Papirius quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur (= «loda»).
Gellio

Oggi hai visualizzato 5.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38404
[emi53rm] - [2021-10-14 11:05:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!