banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una battaglia navale
Pagina 30 Numero 7A

 Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine, quibus muneribus depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis spectaculum athletarum, qui undique accivi, populo praebui. Consul XIII ludos Martiales primus feci, quos post hoc tempus deinceps fecerunt omnes consules. Venationes bestiarum Africanarum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexiens et viciens, in quibus interfecta sunt bestiarum circiter tria milia et quingentae. Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim in loco ubi nunc nemus est Caesarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducenti, in quo triginta rostratae naves triremes aut biremes inter se conflixerunt; in quibus classibus pugnaverunt praeter remiges tria milia hominum circiter.
Res gestae divi Augusti


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51068
[emi53rm] - [2022-08-01 09:13:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!