banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Un terribile inganno e una terribile morte
Pagina 504 Numero 17

 Deianira Herculis uxor cum vidit Iolem virginem captivam eximiae formae esse adductam, verita est ne ("ebbe paura che") se coniugio privaret. Itaque memor Nessi praecepti, famulum Licham misit qui Herculi vestem tinctam centauri sanguine portaret. Inde paulum quod in terra deciderat et id sol attigit, ardere incepit. Quod Deianira ut vidit, se a Nesso deceptam esse intellexit, et qui revocaret eum cui vestem dederat misit. Quam Hercules iam induerat, statimque flagravit; qui cum se in flumen coniecisset ut ardorem extingueret, flamma summa alebatur. Demere autem cum temptaret, vestis adhaerebat in eius visceribus ac ipse lacerabatur. Tunc Hercules Licham, qui vestem portaverat, in mare praecipitavit: qui quo loco cecidit, petra nata est ("nacque"), quae Lichas appellatur. Tunc dicunt Philoctetem pyram in monte Oetaeo construxisse Herculi: cui ob id beneficium Hercules arcus et sagittas donavit. Deianira autem ob factum Herculis ipsa se interfecit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53685
[darkshines] - [2023-01-23 15:22:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!