banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un tentativo di furto andato a vuoto
Pagina 545 Numero 7

 Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius. Ad hoc templum, cum esset Verres Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo, cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. Postea, convolsis repagulis effractisque valvis, demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. lnterea ex clamore fama tota urbe percrebuit expugnari deos patrios. Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmis fuit, qui non illa nocte, eo nuntio excitatus, surrexerit telumque arripuerit. ltaque brevi tempore ad fanum tota urbe concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; illud interea nulla lababat ex parte. Ac repente Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius praeclari imperatoris nocturni milites.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36746
[emi53rm] - [2021-12-04 08:53:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!