Alcibiaden (acc. m. sing.) quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes divitias, formam praestantissimam, favorem civium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae vires, flagrantissimum ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, venditionem bonorum, inopiam, odium patriae, violentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa universa, sed varie perplexa, freto atque aestui similia.