banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Un ripudio per motivi politici
Pagina 299 Numero V4

Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis Romani, Tiberius duxit uxorem. Sublato ex ea filio Druso, Iuliam Augusti filiam confestim coactus est uxorem ducere, non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret. Sed Agrippinam abegisse post divortium doluit, et semel omnino ex occursu visam adeo contentis et umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac veniret. Cum Iulia primo concorditer et amore mutuo vixit, mox dissedit, et aliquanto gravius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis filii pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus est.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53012
[emi53rm] - [2022-11-12 12:19:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!