banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un riformatore integerrimo
Pagina 385 Numero 469

 Tum conversus est Drusi animus ad dandam civitatem (diritto di cittadinanza) Italiae. Quod cum moliens revertisset e foro, immensa illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine, in atrio domus suae cultello percussus, qui affixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. Sed, cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem convenientissimam conscientiae suae: «Ecquandone» inquit «propinqui amicique, similem mei civem habebit respublica?». Hunc finem clarissimus iuvenis vitae habuit. Cuius morum minime omittatur argumentum (prova). Cum in aedificanda eius domo in Palatio promitteret architectus ita se eam aedificaturum, ut libera a conspectu immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset: «Tu vero» inquit «si quid artis est, ita compone domum meam, ut, quicquid agam, ab omnibus perspici possit».
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34283
[emi53rm] - [2021-12-04 06:26:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!