banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Un rapido cambio di opinione
Pagina 15 Numero V3

Demetrius rex, qui Phalereus dictus est, imperio improbo Athenis potitus est. Ut mos est vulgi, passim et certatim omnes ruunt succlamantes. Ipsi principes civitatis regem adulantes illam manum osculantur qua oppressi sunt, tacite gementes tristem fortunae vicem. Resides autem et otium sequentes ultimi repunt. In quibus erat Menander, nobilis comoediis, quas legerat Demetrius, ingenium viri valde admirans. Menander unguento delibutus, vestitu fluens, veniebat gressu delicato et languido. Ubi tyrannus Menandrum, quem ignorabat, vidit: «Quis (chi) est ille cinaedus qui in conspectu meo audet venire?» Responderunt proximi: «Hic est Menander scriptor». Mutans statim opinionem, rex exclamavit: «Homo formosior esse non potest».
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52820
[emi53rm] - [2022-11-18 06:57:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!