banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Un oracolo… di parte
Pagina 279 Numero 4

Hammonis oraculum non eandem effigiem habet quam vulgo diis artifices accommodaverunt. Umbilico maxime similis est habitus, zmaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes, multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus. At tum quidem Alexandrum regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus "filium" appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde an totius orbis imperium fatis sibi destinaret pater; is, aeque in adulationem compositus, terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post haec institit quaerere an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit invictum fore, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem: nihil amplius quaesierunt, quam an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondet. Fidem oraculi vana profecto responsa videri potuissent regi, vera et salubri aestimanti ratione; sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit.
Curzio Rufo

Oggi hai visualizzato 2.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53832
[emi53rm] - [2023-03-13 07:50:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!