banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un insuccesso dei Romani
Pagina 285 Numero 100

 P. Aelius consul in Gallia, cum audivisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas (esse), duabus legionibus subitariis eius rei causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium, praefectum sociorum, per Umbriam agrum Boiorum invadere iussit. C. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. Delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa («lì intorno», avv.) nec stationibus satis firmis positis, quae inermes atque operi intensos tutarentur, improviso Gallorum impetu cum frumentatoribus circumventus est. Inde pavor fugaque. Circiter septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri sub vesperum in castra metu compulsi sunt. Inde sine certo duce proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios post paucos dies pervenere (= pervenerunt).
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47593
[emi53rm] - [2021-10-18 10:48:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!