banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un esempio di sopportazione del dolore
Pagina 400 Numero 6

 Vetusto Macedoniae more, regi Alexandro nobilissima pueri praesto erant sacrificanti. E quibus unus, turibulo arrepto, ante ipsum adstitit, in cuius brachium carbo ardens delapsus est; quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares pervenirent, tamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu religione aspergeret. Rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseverantiae experimentum sumere voluit: consulto enim sacrificavit diutius nec hac re eum proposito reppulit. Si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites vinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animadvertisset. Est et illa vehemens et constans animi militia, litteris pollens, venerabilium doctrinae sacrorum antistes, philosophia. Quae ubi pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum solidae virtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49424
[emi53rm] - [2021-09-12 06:14:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!