banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un esempio di grande amicizia
Pagina 43

 Alexander Menedemum miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem. Spitamenes, comperto hostis adventu, ne muris urbis intercluderetur, consedit occultus qua Menedemum venturum esse sciebat. Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat: ibi Spitamenes Dahas condidit, quorum pernicitas par est equorum velocitati. Spitamenes hos saltum circumire iussit et a lateribus et a fronte et a tergo hostes circumvenire. Menedemus undique inclusus, ne numero quidem par, diu tamen resistit, clamitans nihil aliud superesse quam honestae mortis solacium. Equus ipsum in medios barbaros vexit ubi Menedemus magnam stragem fecit. Sed, cum unum omnes peterent, Menedemus, multis vulneribus exanguis, cum amicum Hypsidem sine equo videret, eum hortatus est ut in equum suum ascenderet et se fuga eriperet. Dum haec dicit anima eum defecit corpusque ex equo in terram defluxit. Hypsides, cum effugere posset, amisso amico, mori statuit. Una ei erat cura, ne inultus occideret. Itaque, subditis calcaribus equo in medios hostes se immisit et, memorabili edita pugna, telis obrutus est.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51424
[emi53rm] - [2022-05-28 06:04:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!