banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un esempio di amore fraterno
Pagina 428 Numero 150

At hostes ubi primum nostros equites conspexerunt, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt. Rursus his resistentibus, hostes consuetudine sua ad pedes desiluerunt et, subfossis equis compluribusque nostris deiectis, reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non fuga desisterent, priusquam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio interficitur fortis Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus populi Romani a senatu nostro appellatus. Hic, ut fratrem inter primores dimicantem, ab hostibus interclusum, vidit, statim in primam aciem contendit et singulari audacia fratrem saucium e periculo eripuit. Sed forte accidit ut Piso de equo suo, sagitta vulnerato, deieceretur et ab hostibus repente circumveniretur: multis vulneribus acceptis et fortiter pugnans interfectus est. Frater vero, qui iam proelio excesserat, cum sortem Pisonis animadvertis, incitato equo hostibus occurrit ut fratri succurreret atque cecidit apud corpus eius.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50407
[darkshines] - [2022-01-13 17:24:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!