banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un elefante inferocito (III)
Pagina 360 Numero 19

Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V legionis. Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub subditum dein genu innixus pondere suo, proboscide erecta vibrantique stridore, maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephas ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere, militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus, qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus caedere quantum viribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephas, milite abiecto, maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11008

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!