Cum Augustus victor Actiaca victoria Romam reversus esset, in via occurrit (+ dat.) ei inter gratulantes quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: «Ave, Caesar, victor, imperator». Augustus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, officiosam avem viginti milibus nummorum emit. Cum paululum in via processisset, iisdem verbis salutatus a psittaco, emi eum tantidem iussit. Eandem salutationem miratus in pica, hanc quoque magno pretio redemit. Hoc exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum suum doceret parem salutationem. Sed, cum corvus nulla verba diceret, ad avem non respondentem sutor dicere solebat: «Opera et impensa periit». Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit, Augustus, quem iam adulationis taedebat, respondit: «Satis domi salutatorum talium habeo». Corvus tum meminit verborum quibus dominus queri solebat et statim addidit: «Opera et impensa periit». Ad quod Caesar risit emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat.
Macrobio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53809[emi53rm] - [2023-05-19 05:19:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!