✔ Agicola apud agrum Romanum beate vivebat. Olim a Marco, amico suo, ad cenam urbanam invitabatur: nam Marcus Romae vivebat. Agricola statim in viam se committebat («si metteva in cammino») et totius Romae mirum spectaculum inter vias a clivo videbat. Magno cum gaudio exclamabat: "Fortunate amice mi, in splendido loco beatam vitam agis, nec agros cum labore («fatica», abl.) colere debes! Fortunam tuam invideo!". Deinde agricola Romam perveniebat et ad Marci domicilium viam capessebat. Sed repente ab equo evertebatur. In nova via autem testa de tecto cadebat et miserum agricolam terrebat. Postea in forum perveniebat, ubi («dove») magna turba farinam, mala, capellas et alia commercia emebat. Agricola igitur lente forum peragrabat. Postremo ad amicum perveniebat et ei («gli», dat.) dicebat: "Nulla via sine periculo Romae est! Vita urbana perniciosa miseraque, vita rustica autem beata placidaque est".
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51331[darkshines] - [2022-05-13 12:55:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!