Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodabat («metteva a disposizione» sott.: di altri uomini); edocebat fidem, fortunas, pericula habere vilia. Post, ubi eorum famam atque pudorem attiverat, maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens non suppetebat («non si presentava l'occasione»), nihilo minus imperabat ut insontes sicuti sontes circumvenirent, iugularent: scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus, Catilina, simul quod aed alienum («i debiti», accumulati da lui e dai complici) per omnis (= omnes) terras ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores, civile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus erat, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi Catilinae consulatum petenti magna spes erat, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae erant.