banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un avaro agli inferi
Pagina 188 Numero 28

Tradunt avarum, cum magnam auri vim possideret, animam edidisse ac sane tristem ad vastam Acherontis ripam pervenisse. Tum Charon, qui animas ad Inferos navicula traiciebat, obolum ab eo petivit, ut ad alteram amnis ripam traduceret. Avarus vero tam sordidus erat ut, ne obolum daret, in Charontis navem non conscenderit, sed in atram aquam se iacerit ut flumen tranaret. At, cum flumen transmisisset, statim comprehensus atque ad Minoen, Inferorum iudicem, ductus est ne, quod ille fecerat, consuetudo evaderet. Minos igitur statuit avarum maxima poena afficere, cum ille primus pessimum exemplum edidisset: iussit eum quam celerrime ad vivos remitti, ut ipse videret quomodo heredes divitias sibi relictas profunderent.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/3116
[emi53rm] - [2021-11-24 09:43:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!