banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un attentato contro Ottaviano Augusto
Pagina 270 Numero 12

 Dum ultimam manum bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit, M. Lepidus, iuvenis forma quam mente melior, filius Lepidi illius, qui triumvir rei publicae constituendae fuerat, Junia Bruti sorore natus, Caesaris interficiendi consilia inierat. Erat tunc urbis custodiis praepositus C. Maecenas, vir equestri genere natus, sane exsomnis, providens atque agendi sciens, otio ac mollitiis tamen fluens, non minus Agrippa Caesari carus. Hic speculatus est iuvenis consilia et, mira celeritate oppresso Lepido, novi ac resurrecturi belli civilis immane initium restinxit. Et ille quidem male consultorum poenas exsolvit. Servilia, Lepidi uxor, praematura morte immortalem nominis sui memoriam pensavit.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52031
[emi53rm] - [2022-07-07 05:50:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!