banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un abile stratagemma di Titurio Sabino, luogotenente di Cesare
Pagina 139 Numero 3

 Confirmata opinione timoris, Titurius Sabinus idoneum quendam hominem et callidum deligit, Gallum, qui excellebat ceteris, quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet ut ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. Qui, ubi sub specie perfugae ad eos venit, timorem Romanorum proponit, ac docet quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur; neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra ire oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli. His rebus adducti, non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessum ut arma capiant et ad castra contendant. Qua re concessa, laeti ad Romanorum castra pergunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49301
[emi53rm] - [2021-09-21 11:35:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!