banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Trame nascoste contro i Romani
Pagina 300 Numero 28

Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat. Eo autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, graviter eos accusat: cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis ipsis non sublevabatur, quamquam bellum susceperat magna ex parte eorum precibus adductus. Multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus proponit: esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod debeant.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53841
[emi53rm] - [2023-05-20 06:00:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!