banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Temistocle creatore della potenza marittima ateniese
Pagina 242 Numero 12

 Ille persuasit populo, ut ea pecunia publica quae ex metallis («dalle miniere» d'argento del monte Laurio) redibat, classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta, primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. Ita brevi tempore Athenienses cum divitiis ornavit, tum etiam eos peritissimos belli navalis fecit. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello Persico cognitum est. Nam Xerxes et mari et terra bellum universae Europae intulit cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea habuit quisquam. Cum autem fama de eius adventu in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathonam, hi miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus iis Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret («a che cosa mirasse»), cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis ut in naves se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. Tali consilio probato, addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, partim Salamina, partim Troezena deportant; arcem sacerdotibus tradunt, reliquum oppidum relinquunt.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52015
[emi53rm] - [2022-07-05 11:54:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!