banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Stranezze di Caracalla
Pagina 490 Numero 158

His gestis Galliam petit atque, ut primum in eam venit, Narbonensem proconsulem occidit. Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum meruit, quamvis aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. Et cum multas contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo inplicitus graviter laboravit. Circa eos, qui eum curabant, crudelis fuit. Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. Deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, cum illum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent. Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt. Per Thracias cum praefecto iter fecit; inde cum in Asiam traiceret, naufragi periculum adit (ind. pres. di adeo) antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet. Unde in triremem a praefecto classis receptus evasit. Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit. Aliquando etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit.
Historia Augusta

Oggi hai visualizzato 6.3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8.7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50250
[darkshines] - [2021-11-23 18:30:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!