banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Storia di Edipo
Pagina 295 Numero 9

 Oedipus, Laii et Iocastae filius, Corinthi creverat et Polybi regis filius credebatur. Postquam ad puberem aetatem pervenit, Delphos recto itinere contendit oraculumque consuluit de parentibus suis. Interim Laio in prodigiis mors futura ostendebatur de nati manu ("per mano del figlio"). Dum autem Laius Delphos pergit, obviam ei ("a lui", dat. sing.) Oedipus venit: quia viam regi dare neglexit, rex equos immisit et rota pedem eius ("di lui") oppressit. Propter iram, Oedipus inscius patrem suum de curru ("dal carro") detraxit et occidit. Interim Sphinx in Boeotia agros Thebanorum vexabat et aenigmata proponebat vorabatque omnes Thebanos qui ("che", nom. plur.) non intellegebant. Oedipus venit, carmen Sphingis explanavit et pro praemio regnum paternum et Iocastam matrem inscius accepit uxorem, ex qua ("dalla quale") procreavit filios filiasque. Tandem Oedipus, postquam tot sua scelera nefaria vidit, ex veste matris fibulas detraxit et se luminibus privavit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53605
[darkshines] - [2023-01-24 12:51:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!