✔ Hoc factum Solonis inter multa egregia memorabile fuisse tradunt. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque ad interitum armis dimicatum fuerat («si era combattuto»). Post multas clades apud Athenienses capital fuit («fu punibile con la morte» + inf.) rogare ut insula vindicaretur. Solon igitur, ne aut, tacendo, parum rei publicae consulat aut, censendo, sibi parum consulat («si cauteli»), subitam dementiam simulat. Qua condicione prohibita non solum dicturus, sed etiam facturus est. Deformis habitu, more («come» + gen.) vecordium, in publicum evolat et, quo magis consilium dissimulet, insolitis versibus suadere populo incipit quod vetatur ad bellum, omniumque animos ita capit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decernatur insulamque Athenienses recipiant.
Giustino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51941[emi53rm] - [2022-07-27 06:38:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!