banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Solone e Pisistrato
Pagina 257 Numero 3

 Solon ingenti cum prudentia urbem Athenas administravit et, populi rogatu, novas leges Atheniensibus dedit. Ita, ut patriae concordiam restitueret, civium discordias effecit ut componeret. Postea Solon Athenas reliquit, in Aegyptum regionem Cyprumque insulam navigavit et post longa itinera per Asiae oppida domum revertit. Nam usus cultusque longinquarum gentium a Solone cogniti sunt. Interim ("Intanto") Pisistratus, civis dives et callidus Atheniensis, ut Athenarum principatum obtineret, saepe dolosis verbis cives allectabat. Solon autem, ut ingentem patriae libertatis amorem ostenderet, populum de occultis Pisistrati consiliis monuerat, sed frustra ("invano"). Athenienses enim, Solonis consiliorum immemores et novitatum cupidi, Pisistrati precibus postulationibusque annuerunt. Ita Athenarum arx a Pisistrato cum paucis sociis occupata est et Athenis tyrannis instituta est. Princeps tamen sapiens Pisistratus fuit et, ut civibus gratus esset, Athenas magnificis aedificiis ornavit multaque templa e marmore aedificavit. Praeterea, Pisistrati ductu, agricultura, industria atque mercatura viguerunt. Athenis Pisistratus occubuit urbisque principatus a filiis acceptus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49118
[darkshines] - [2021-07-22 20:43:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!