banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sintomi della frattura cranica
Pagina 203 Numero 162

 Ubi cranici calvaria (volta cranica) percussa est, protinus requirendum est num bilem is homo vomuerit, num oculi obcaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei effluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit. Haec enim omnia non, nisi osse fracto, eveniunt. Atque, ubi haec inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem esse curationem. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distensio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam, quare magis in angusto spes est. At, si nihil horum secutum est, iam potest dubitari an os fractum sit. Tunc protinus considerandum est lapide an ligno aut ferro an alio telo percussum sit, et hoc ipso levi (liscio) an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter. Nam, quo mitior ictus fuit, eo facilius ei restitisse os credibile est.
Celso


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38126
[emi53rm] - [2021-12-02 06:10:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!