banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Servio Tullio
Pagina 97 Numero 8

 Eo tempore in regia mirabile prodigium accidit. Puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt in multorum conspectu; maximo igitur clamore orto, Tarquinius Priscus rex et Tanaquil regina accurrerunt. Familiaris, cum aquam ferret ut ignem restingueret, retentus est a regina quae quaesivit quid faceret et cur puerum excitaturus esset. Sedato tumultu, mulier puerum moveri vetuit donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno etiam flammae abierunt. Tum abducto in secretum viro, Tanaquil «Videsne puerum hunc - inquit - quem tam humili cultu educamus? Quondam erit lumen rebus nostris dubiis praesidiumque regiae adflictae; proinde omni indulgentia nostra nutriamus puerum, qui materiam ingentis publice privatimque decoris feret». Inde puerum ut liberum erudierunt artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod dis cordi erat: iuvenis evasit vere indolis regiae et Tarquinius, cum nesciret cui filiam suam desponderet, statuit Servium generum suum esse.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47997
[darkshines] - [2021-12-10 10:34:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!