banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scipione in Africa
Pagina 164

Scipio fuit fortissimus miles idemque dux peritissimus rei militaris. Hic, anno quarto decimo postquam Hannibal in Italiam venerat, cum multa egregia in Hispania egisset, consul factus est et in Africam contra Carthaginem ipsam missus. NAm in eo iro divina quaedam quasi virtus esse existimabatur, adeo ut ille putaretur cum numinibus ipsis habere sermonem. Is in Africam contra Hannonem, ducem Afrorum pugnans, exercitum eius interfecit. Idem, cum alterum proelium commissum esset, castra Poenorum cepit cum quattuor milibus et quingentis militibus, et undecim milia hominum occidit. Idem Syphacem, Numidiae regem, qui se cum Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimo quoque Numidarum et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita, omnis fere Italia Hannibalem deserit et pacem cum Romanis coniungit. Ipse Hannibal a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. Sic qui in Italia tot clades Romanis intulerat, is in patriam a suis civibus revocatus est. Hannibal dicitur fremens et lacrimans profectus esse ex Italia, quam per tot annos armis obtinuerat.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11054

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!