banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Scandalo sull'Olimpo
Pagina 457 Numero 14

 Vulcanus, postquam rescierat Venerem cum Marte clam concumbere, quia tam validus non erat ut Marti obsisteret, constituit ingenio vincere et repulsam vindicare. Catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit, ut Martem astutia deciperet. Ille ad constitutum venit et concidit cum Venere in plagas, adeo ut se exsolvere vel evadere non valerent. Sol, Vulcano nuntiante, accurrit et eos nudos cubantes vidit; ille vero deos omnes convocavit, adeo ut cuncti scelus viderint. Ex eo conceptu genita est Harmonia, cui Minerva et Vulcanus vestem sceleribus tinctam muneri dederunt: ob eam rem progenies eorum scelerata semper exstitit. Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit inimica.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53661
[darkshines] - [2023-01-24 10:20:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!