banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Roma e Atene, città di marmo
Pagina 360

 (Augustus) urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit [adeo ut iure sit gloriatus («al punto tale... che si vantò»)] [marmoream se relinquere,] [quam latericiam accepisset]. Tutam vero etiam in posterum praestitit. Publica opera plurima exstruxit, [e quibus vel praecipua sunt: forum cum aede Martis Ultoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iovis in Capitolio]. Fori exstruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo; itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. Aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto voverat; sanxit ergo ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, provincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique victores redissent, huc insignia triumphorum conferrent. Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam, fulmine ictam, desiderari a deo haruspices pronuntiaverant. Tonanti Iovi aedem consecravit liberatus periculo. Saepe et ceteros principes viros hortatus est ut pro facultate quisque monimentis vel novis vel refectis et excultis urbem adornarent.
Svetonio

Oggi hai visualizzato 10.6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4.4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52091
[emi53rm] - [2022-07-23 05:39:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!