banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto di Silla
Pagina 204 Numero 4

 Ceterum, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit (regge l'acc. della persona e il gen. della cosa), idoneum visum est de natura cultuque eius paucis verbis dicere. Neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna, optime et diligentissime omnium, qui eas res dixere, persecutus («pur avendo trattato»), parum mihi libero ore locutus videtur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta atque doctissime eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; otio luxurioso erat, tamen ab negotiis numquam voluptas remorata est; facundus, callidus, ad simulanda negotia altitudo ingenii incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque illi, felicissimo omnium ante civilem victoriam, numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere, fortior an felicior esset. Nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51996
[emi53rm] - [2022-06-26 06:18:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!