banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto di Cesare
Pagina 266 Numero 5

 De Caesaris morte prius quam (+ cong.) dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad civilia et bellica eius studia pertinent, non alienum erit summatim exponere. Traditur fuisse nigris vegetisque oculis, capite calvo, quam deformitatem aegre ferebat. Itaque ex omnibus honoribus sibi a senatu atque a populo decretis nihil aliud accepit aut libentius usurpavit, quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. Eum vini parcissimum fuisse ne inimici quidem negaverunt; unde Cato Uticensis dicere solebat unum Caesarem, ex omnibus qui rem publicam evertere conati sunt, sobrium fuisse. Armorum et equitandi peritissimus fuit; laboris ultra fidem patiens. In agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol seu imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, adeo ut persaepe nuntios de se praevenerit. Si flumina eum morabantur, ea nando, vel inflatis utribus innixus, traiciebat.
Svetonio

Oggi hai visualizzato 8.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52029
[emi53rm] - [2022-06-18 06:07:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!