banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Riflessioni sulla natura dell'amore
Pagina 470 Numero 152

 Amor est passio quaedam innata procedens ex visione et immoderata cogitatione formae alterius sexus, ob quam aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus et omnia de utriusque voluntate amoris praecepta complere. Ex sola cogitatione quam concipit animus ex eo quod vidit passio procedit: nam cum aliquis videt aliquam aptam amori et suo arbitrio formatam, statim eam incipit concupiscere corde; postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore. Dicitur autem amor ab "amo" verbo, quod significat capere vel capi. Nam qui amat captus est cupidinis vinculis aliumque desiderat suo hamo capere. Sicut enim piscator astutus suis cibiculis conatur attrahere pisces et ipsos sui hami unco capere, ita vero qui amat, captus amore suis blandimentis, nititur alium attrahere totisque nisibus instat duo ("due", acc. n. plur.) diversa corda quodam incorporali vinculo unire, vel unita semper coniuncta servare. O, quam mira res est amor, qui tantis virtutibus facit hominem fulgere, tantisque bonis moribus quemque docet abundare!
Andrea Cappellano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50244
[darkshines] - [2021-11-24 11:00:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!